Corso
Elenco corsi a.a. 2010/2011
Anno accademico 2010/2011

Lingua latina: composizione latina II LA0114

3 ECTS
Docente
Sede di Roma
Primo semestre

ARGOMENTI

Nonnullis et praecipuis compositionis Latinae rationibus inter priorem cursum comparatis, discipuli in eam sensim ducuntur facultatem, ut emendate scribant, urbanam adhibeant Latinitatem vel in exercitationibus vel in commerciis cotidianis, idoneis epithetis orationem ornent. Per potissimos Romanorum auctores, in quibus Caesar et Cicero et Livius maximi habentur scriptores, unusquisque discipulus, quoad possit, quomodo sit prosa oratio contexenda, innumeris et idoneis exemplis et exemplaribus adductis, discet. Nulla vero pratermittitur occasio, quin nonnullos auctorum Christianorum locos una cum discipulis professor legat, enodet et quod ad modum scribendi pertineat, copiose enarret. Ad hoc obtinendum atque adipiscendum, sunt discipuli hortandi, ut primum innumera verba Latina memoriae mandent, tum eadem, ut quid sentiant scribant, fusius saepiusque adhibeant. Praeter figuras elocutionis et clasulas metricas, quas apud Ciceronem et Livium et Caesarem invenimus, unusquisque discipulus rhetorum poetarumque flosculos et pompas, verba vel splendidiora vel cotidiana, locos inanes usu et officio memoriae mandabit. Quamvis praecipuas rei grammaticae normas discipuli cognoscant et quadam cum facilitate adhibeant, inter cursum illas, quae parum perspicuae videantur, iterum fusius luculentiusque enodabuntur atque explanabuntur. Ideo hos, qui sequuntur, textus haud fortuito proponimus.

TESTI

PAREDI A., Thesaurus (Milano, Ceduc Libri 1990); TANTUCCI V., Urbis et orbis lingua (Bologna, Poseidonia 1994); TRAINA A.-BERTOTTI T., Sintassi normativa della lingua latina (Bologna, Cappelli 1994); GHISELLI A.-CONCIALINI G., Il nuovo libro di latino (Cappelli, Bologna 2002); PANICHI E., Figurae elocutionis (Città di Castello, Società Editrice Dante Alighieri 1979); CUPAIUOLO F., Adiumenta Latinitatis (Firenze, Le Monnier 1967); PAOLI U.E.-CASINI N., Index emendatae latinitatis (Firenze, Le Monnier 1967); CIMA A., Teoria dello stile latino (Torino, Paravia 1968); SBORDONE F., Ai margini della sintassi latina (Napoli, F. Ferraro 1976); MAURACH G., Enchiridion Poeticum (Brescia, Paideia 1990); LAUSBERGH H., Elementi di retorica (Bologna, Il Mulino 1969); HOFMAN J.B.-SZANTYR A., Stilistica latina (Bologna, Pàtron 2002).