Corso
Elenco corsi a.a. 2010/2011
Anno accademico 2010/2011

Elementi di conversazione e composizione latina LA0115

5 ECTS
Docente
Sede di Roma
Primo semestre

ARGOMENTI

Elementa artis Latine loquendi et scribendi Quantum linguae Latinae usus ad interpretandos altiusque intellegendos scriptores conducat; quid de arte Latine loquendi maiores senserint. De Hermeneumatis pseudo-Dositheanis; de Aelfrico et Aelfrico Bata; de ceteris colloquiis mediae quae dicitur aetatis; de colloquiis scholasticis, quae renascentium litterarum temporibus floruerunt, et potissimum de Erasmo, de Vive, de Corderio, de Pontano. De nimio atque praepostero Ciceronis imitandi studio; de Dialogo quo rationes quaedam explicantur quibus dicendi ex tempore facultas parari possit a Nicolao Beroaldo conscripto. De arte Latine scribendi: de praecipua linguae Latinae indole; quae de scribendi arte virorum doctorum opiniones temporis decursu fuerint; exercitationes Latine scribendi variae; de Gandiniana methodo; de verbis singulis atque coniunctis; de vocabulorum proprietate; de duplici copia verborum et rerum; de variis dicendi scribendive generibus.

TESTI

Commentarii Professoris; H.H. Ørberg, Lingua Latina per se illustrata (Montella, Edizioni Accademia Vivarium novum 2009); MEISSNER C., Phraseologie latine (traduite de l'allemand et augmentee de l'indication de la source des passages cites et d'une liste de proverbes latins par Charles Pascal) (Paris, Klincksieck 1942) (optima est operis editio Gallica; sunt vero etiam editiones Germanica [Lateinische Phraseologie - Leipzig, Teubner 1880], Italica [Fraseologia latina ad uso delle scuole secondarie - Roma, Pasqualucci 1889], Anglica [Latin Phrase book - London, Duckworth 1981]; minus probanda novissima recensio Germanica, quam edendam curavit Christina Meckelnborg); WAGNER F., Lexicon Latinum, seu a P. Franc. Wagner, Societatis Jesu, Universae Phraseologiae Corpus Congestum […], Brugis, MDCCCLXXVII (quae editio omnium, quae huius operis exstant, maxime commendanda est); GANDINO G.B., Lo stile latino: mostrato con temi di versione tratti da scrittori italiani del secolo 19. e corredati di regole ed osservazioni (Torino, Paravia & Co. 1939) (et editiones annorum insequentium); Colloquia latina, etsi pluries typis mandata sunt, facilius nunc in omnium gentium rete inveniri possunt: www.stoa.org/colloquia. Cetera inter ipsas scholas distribuentur atque monstrabuntur; PAVANETTO C., Elementa linguae et grammaticae Latinae (Roma, LAS 2009).