Corso
Elenco corsi a.a. 2011/2012
Anno accademico 2011/2012

Storia della letteratura latina classica I LA0622

5 ECTS
Docente
Sede di Roma
Primo semestre

ARGOMENTI

Ante quam de litteris Latinis agatur et opera, quae ad nostram usque aetatem pervenerunt, aliquid, quamvis cursim, de primis Italiae incolis deque eorum influxu in Latini sermonis originem agere consentaneum videtur. Quibus breviter prolatis, de antiquissimis linguae Latinae monumentis professor una cum discipulis agit. Deinde ad Poetas pervenit, in quibus Livius Andronicus, Cnaeus Naevius, Quintus Ennius, M. Porcius Cato, Caecilius Statius, Pacuvius, Accius potissimum locum obtinent. Inter Fabularum auctores T. Maccius Plautus et P. Terentius Afer idonea praebent argumenta, ut de Graecis auctoribus agatur. Inter Satyrarum scriptores discipuli in Caium Lucilium, Suessensem Auruncanum mentem vertunt. Inter Prosae orationis cultores Appius Claudius Caecus et Marcus Porcius Cato discipulis primum illius scribendi generis exemplum praebent. Annalium scriptoribus actis, in quibus sunt Quintus Fabius Pictor et Q. Claudius Quadrigarius numerandi, ad Oratores, ad Rhetores, ad Grammaticos, ad iuris peritos legendos discipuli ducuntur.

TESTI

PARATORE E., Letteratura latina. Disegno storico e antologia, vol. I (Firenze, Sansoni 1987); RIPOSATI B., Storia della Letteratura latina (Torino, 1964); DEVOTO G., Storia della lingua di Roma (Bologna, Cappelli 1983); BETTINI M., La letteratura latina, vol. I (Firenze, La Nuova Italia 1995). Ad linguam Latinam recensendam suadentur: PAVANETTO C., Elementa linguae et grammaticae Latinae (Roma, LAS 2005); GHISELLI A.-CONCIALINI G., Il nuovo libro di latino (Bologna, Cappelli 2002); PONTIGGIA G.-GRANDI M.C., Letteratura latina, storia e testi (Milano, Principato 42007).