Corso
Elenco corsi a.a. 2016/2017
Anno accademico 2016/2017

Storia della didattica delle lingue classiche LB0120

5 ECTS
Docente
Sede di Roma
Secondo semestre

ARGOMENTI

Summatim historia artis linguam Latinam docendi exponetur, inde ab Hermeneumatis pseudo-Dositheanis usque ad Germanorum placita de “institutione animos ad humanitatem informante” (vulgo: Formale Bildung). Quo modo bonarum litterarum restitutores linguam Latinam inter saec. XV et saec. XVIII docuerint. Quid novi Villelmus Henricus Denhamus Rouse eiusque asseclae attulerint. De Iohanne Montaurio (H. Ørberg) et lingua Latina “secundum naturae rationem” illustrata. Qualis sit series librorum, quae “Lingua Latina per se illustrata” inscribitur quantumve ad Romanorum sermonem efficaciter tradendum conducat. Loci ex ipsis scriptoribus poetisque deprompti, loci arte confecti, loci ad discipulorum captum aptati. Quantum ponderis ars grammatica habeat, quove modo sit docenda. Quibus viis sit lingua usu exercenda. De vocabulorum copia: verba singula et verba coniuncta. De modis quibus explorare et perpendere possimus quantum discipuli didicerint: de variis exercitiorum generibus. Aliae methodi atque subsidia: de via vulgo Suggestopedia dicta, de “totius corporis responsio” (Total physical response), de fabulis arte narrandis (Storytelling).

TESTI

MIRAGLIA L., Nova via Latine doceo (Montella, Edizioni Accademia Vivarium novum 2009); ØRBERG H.H., Lingua Latina per se illustrata, vol. I: Familia Romana; vol. II: Latine disco (Romae, Accademia Vivarium novum 2011). Commentarii a professore exarati.