ARGOMENTI
Hoc scholarum seminario, praeter colloquia de litteris Latinis vel cultu humanitatis inter discipulos et magistrum habenda, eloquentia Taciti, Plinii Iunioris, Petronii, artis rhetoricae instrumentis adhibitis, ut sunt, iuncturae, diversi orationis aspectus, figurae, per eruditam locorum quorundam interpretationem, vel sententias ex ipsorum scriptis depromptas, diligenter inquiritur. Deinde, prosa maxime excolitur quae, aetate nostra, in librorum existimationibus, litterariis veterum scriptorum lineamentis exponendis nec non philologis dissertationibus a Latine scribentibus adhibetur. Haec omnia sequentur scripturae varium genus quae ex tironum ingenio pendeant, ut sunt: vel hominum, vel rerum locorumve descriptiones, intimae de se deque vita cuiusque narrationes, aut nostrorum dierum chronica. Ad extremum, orationis artificiose astrictae cursus et clausulae tractabuntur.
TESTI
PAOLI U.E., Scrivere Latino, (enchiridion), Principato. Praeterea, commentarios de quaestionibus ad scientiales scribendi normas pertinentibus professor instituendos curabit, inde, ex scriptorum classicorum operibus locos quosdam selectos explanabit quibus discipuli, quod ad elocutionem, narrationem, inventionem attinet, commode uti possint, sententias potiores enucleando, quas, mutata veste ac mutato argumento, in suis scriptionibus luculentius adhibeant.