Versione BETA
Corso
Elenco corsi a.a. 2017/2018
Anno accademico 2017/2018

Retorica classica LB0220

5 ECTS
Docente
Sede di Roma
Primo semestre

ARGOMENTI

Omnes artis rhetoricae figurae recensentur ex litterarum ordine propositae, quibus exinde adduntur et exempla parallela quae ad Latinum, Graecum, Ita¬li¬cum sermonem pertinent et variae quidem exercitationes a discipulis compo¬sitae, quibus singulae elocutiones illustrantur. Ratio, denique, habebitur de his formis oratoriis, quae sunt: inventio, dispositio, ornatus, compositio, numerus.

TESTI

CICERO M.T., De oratore, l. III (a par. 37, 14 usque ad libri exitum); QUINTILIANUS M.F., De institutione oratoria, l. X. (Loci ex libro selecti); PLINIUS IUNIOR, Panegiricus Traiano imperatori dictus. (Loci ex opere selecti); Commentarios de figuris rhetoricis instituet professor nec non locos quosdam e scriptorum classicorum operibus sive ex Graeco, sive ex Latino fonte depromptos, quibus discipuli vivum elocutionis usum, qui vere penes eosdem fuerit, in dicendo scribendoque experiantur. Praeterea, vis artis rhetoricae antiquae cum recentioribus ipsius formis comparabitur quae in linguis hodiernis possunt deprehendi quaeque in variis communicationis instrumentis nostrae aetatis vigent.