Corso
Elenco corsi a.a. 2018/2019
Anno accademico 2018/2019

Letteratura cristiana antica greca I LB0310

5 ECTS
Docente
Sede di Roma
Primo semestre

ARGOMENTI

1. Auditoribus primum bibliographica instrumenta praebentur, tum quae sit Graecarum Litterarum Christianarum ratio nec non contextus historicus, isque ecclesiasticus atque theologicus, exponitur. 2. Inter praelectiones professor, idoneis usus exemplis, auditores docet quomodo Christianae Litterae Græco sermone exaratae illustrari per genera dicendi possint necnon quomodo antiqui Græci scriptores Christiani exponendi sint. 3. Cur antiquissimi Ecclesiae auctores sint “Patres Apostolici” nuncupati argumentabitur professor. Praecipuum obtinent locum antiquissimae homiliae, scripta apocrypha, illi denique scriptores, qui sunt “Patres Apologistae” dicti. 4. Auditoribus insuper illa quoque opera ad martyrium spectantia praebentur. Prisca quoque carmina a Christianis poëtis conscripta aliquod habent momentum. 5. Pertractantur Irenaeus Lugdunensis, Hyppolitus Romanus, Hyppolitus Asianus et scriptores Alexandrini, in quibus Origenes praesertim, quippe qui auditoribus doctrinae et pietatis thesaurum praebeat. 6. Quibus una cum argumentis illa quoque opera, quae ad Arrianam controversiam nec non illa exorta Monastica instituta spectant, leguntur atque enodantur. 7. Auditores denique, professore duce, locos selectos et Italice redditos legent et idoneas perficient exercitationes.

TESTI

DI BERARDINO A.-FEDALTO G.-SIMONETTI M. (a cura), Letteratura Patristica (Cinisello Balsamo, 2007); MONACI CASTAGNO A. (a cura), Origene. Dizionario (Roma, 2000); MORESCHINI C.-NORELLI E., Manuale di letteratura cristiana antica greca e latina (Brescia, 1999); SIMONETTI M.-PRINZIVALLI E., Letteratura cristiana antica. Profilo storico, Antologia di testi, 3 voll. (Casale Monferrato, 2003); SIMONETTI M.-PRINZIVALLI E., Storia della letteratura cristiana antica (Bologna, 2010). DI BERARDINO A., Nuovo Dizionario Patristico e di Antichità Cristiane, 4 voll. (Genova-Milano, 2006-2010).