Corso
Elenco corsi a.a. 2016/2017
Anno accademico 2016/2017

Letteratura latina umanistica LB0722

5 ECTS
Docente
Sede di Roma
Primo semestre

ARGOMENTI

De humanis litteris in Italia restitutis: Petrarca; Leonardus Bruni, Laurentius Valla, Cristophorus Landinus; Poggius Bracciolini; Leo Baptista Alberti; Aeneas Silvius Piccolomini; Iohannes Pontanus; Marsilius Ficinus; Angelus Politianus; Picus Mirandulanus. Quidam bonarum litterarum cultores in regionibus transalpinis et in Britannia: Erasmus Roterodamus, Thomas Morus, Philippus Melanchton; Marcus Antonius Muretus; Iohannes Ludovicus Vives. Novissimi humanarum litterarum antistites: Iohannes Amos Comenius; Iohannes Baptista Vico; David Ruhnkenius; Ludovicus Holbergius. Praecipua argumenta quae bonarum litterarum studiosi tractanda suscepere; quam difficile sit totum hunc litterarum restituendarum motum ad unam eandemque definitionem redigere. De fontibus inquirendis; de pugna adversus auctoritates. Ab Italiae gloria redintegranda ad rem publicam litterarum instituendam; de bello adversus sic dictos modistas et degeneratam scholarum philosophiam; de usu et doctrina; de doctrinarum orbe; de iuvenibus ad humanitatem informandis; de controversia super rerum novitate et scriptorum imitatione; de ratione et oratione; de hominis dignitate; quantum necesse sit ceteros homines omni modo iuvare; de “humanismo civili”, quem vocant; de ‘utopiis’ et de ceterorum moribus persuasionibusque tolerandis; de molesta ac praepostera grammaticorum diligentia, quae quasi ridiculus est verae humanitatis gryllus; de morbo Ciceroniano eiusque detractoribus defensoribusque.

TESTI

Prosatori latini del Quattrocento, a cura di E. GARIN, [La letteratura italiana: storia e testi, vol. 13] (Mediolani-Neapoli, Ricciardi 1952); GARIN E., L'Umanesimo italiano (filosofia e vita civile nel Rinascimento) (Romae-Bariis, Laterza 1952); ID., L'educazione in Europa (1400-1600) (Bariis, Laterza 1957); ROSSI V., Il Quattrocento in: Storia letteraria d’Italia ed. A. BALDUINO (Paduae, Piccinin-Vallardi 1988); RIZZO S., Studi sul latino umanistico, (Romae, Edizioni di storia e letteratura 2003). Commentarii a professore exarati.