Versione BETA
Corso
Elenco corsi
Anno accademico 2020/2021

Lettura testi cristiani antichi latini II LC0118

3 ECTS
Docenti
Curricolo
Lettere cristiane e classiche
Sede di Roma
Secondo semestre
Lunedì8.30 - 10.15Aula online

ARGOMENTI

Scholae eo spectant ut discipuli edoceantur qua methodo quaelibet opera, a Christianis scriptoribus exarata, legenda sint et enodanda. Insuper, per commentarios philologos, notiones spectantes ad morphologiam et syntaxin Latinam corroborantur. In scholis perlegentur duo opera antiqua Christiana, quorum tituli sunt: Vita Malchi monachi (Hieronymus) et Ad Constantium (Hilarius Pictaviensis). Hilarii Pictaviensis ad Constantium libelli (CPL 460; PL 10, 563-72) perlectio proponitur. Libellum Constantinopoli, fortasse a. 359, clarus ac sanctus episcopus, Orientalibus in regionibus tum temporis exul, imperatori tradidit ipse. Quo quidem libello mira cum doctrina quae sint de uera fide Nicaena cognoscenda paucis absoluit. Praecipuis adnotationibus hunc opusculum ornare necessarium uidetur necnon eundem uel in Hilarii uita, critice rata, uel in tempestate tam historica quam ecclesiali ponere. Prae aliis quidem rebus, quid libellus de illa aetate, quae synodalis dicitur et IV ponitur saeculo, tradat quidque pro fide nostrae aetatis colenda doceat erit inquirendum.* Ex operis investigatione denique perpolitum Hilarii ac vividum scribendi genus inspicietur. Omnes, qui in Hilarii opusculi perlectiones libenter inciderint, in eam sensim ducentur facultatem, qua editionem, critico aparatu exstructam, legant eoque gradatim ingenium exercitent, quo penitus eandem scrutent et textum probabiliorem constituere conentur. In nonnullis textus locis callidi quique lectores, paucis luculentisque alicuius manu scripti codicis exemplis nixi, lectiones editionis, qua utantur, traditione uel indirecta collata, probare ualent.

TESTI

Bibliografia: A magistris praebuntur libelli ad scholas consequendas: Jérôme, Trois vies de moines (curr. LECLERC P., MORALES E.M., DE VOGÜÉ AD.), SC 508, Paris 2007, 139–140, 184–210; SIRAGO V.A., Sulla composizione della Vita Malchi di S. Girolamo, in La narrativa cristiana antica, SEA 50 (Roma, 1995); Perrone L., L’esegeta romanziere: Gerolamo, le Vite di Ilarione, Paolo, Malco, e gli inizi dell’agiografia monastica, in Adamantius 12 (2020). Inter bibliographiam, quae ad opus c.t. Ad Constantium pertinent, memorare iuuat: Sancti Hilarii episcopi Pictaviensis Opera: Liber ad Constantium imperatorem, A. FEDER (ed.), Wien 1916 (CSEL 65), 193-205; SIMONETTI M., La crisi ariana nel IV secolo, SEA 11, Roma 1975; Bibliographie signalétique du Latin des Chrétiens, SANDERS G. – VAN UYTFANGHE M. (acc.), Turnhout 1989 (CChL Lingua Patrum 1) 77-8; Hilaire et son temps, E.R. LABANDE (acc.), Actes du colloque de Poitiers (29 septembre - 3 octobre 1968), EAA 35, Paris 1969; WESTER M.L., Textual Criticism and editorial technique, (Stuttgart 1973), ed.4 it. Ecdotica e tecnica dell’edizione, Bibliotheca philologica 1 (Palermo 2009).

ORARIO

Secondo semestre
Lunedì8.30 - 10.15Aula online
 
8.30-9.159.30-10.1510.30-11.1511.30-12.1512.30-13.1514.30-15.1515.30-16.1516.30-17.15
LunLunedì
        
MarMartedì
        
MerMercoledì
        
GioGiovedì
        
VenVenerdì
        
SabSabato
        
DomDomenica