Corso
Elenco corsi a.a. 2019/2020
Anno accademico 2019/2020

Composizione latina III LB0121

5 ECTS
Docente
Sede di Roma
Primo semestre

ARGOMENTI

Hac scholarum serie linguae Latinae structurae explicantur quibus oratio soluta innititur atque, iisdem scienter usurpatis, maxime varius sententiarum prospectus potest illustrari. Quam ad rem, usus sermonis vivi in colloquendo praeoptatur nec non stilus gradatim describitur qui est Caesaris, Cornelii Nepotis, Sallustii proprius atque ex horum libris loci quidam eliguntur qui non modo ad philologam interpretationem spectent, sed etiam ad genus dicendi uniuscuiusque investigandum, quod, postea, discipuli, in suis exercitationibus adhibeant. His, denique, adduntur cum lectio Latini lexici, tum eiusdem cognitio et usus. Praeterea, ad elocutionis facultatem penitius augendam, paginae quaedam ex Italico sermone in Latinum iterum redduntur ex iisdem scriptoribus excerptae, deinde, phrases ex Graeco fonte in Romanum eloquium vertuntur et verba nova tractantur una cum methodis quibus ea solent a viris doctis effingi.

TESTI

PAOLI U.E., Scrivere Latino, (enchiridion), Principato, rist. Praeterea, commentarios de recta Latii sermonis intitutione professor digerendos curabit quibus discipulus quisque et loquendo et scribendo cogitationes suas ad mentem stili Latini, qui classicus vocatur, valeat conformare.